- PETRUS Martyr
- PETRUS MartyrTheologus insignis, nomine Vermilius, natus est Florentiae A. C. 1500. Canonicus primo Regul. S. Augustini, Graecam literaturam et Philosophiam Patavii addidicit: Hebraeae vero et Theologiae Bononiae incubuit: tanto cum successu, ut, accedente nativâ facundiâ, inter Italiae Contionatores merito princeps haberetur. Lectis dein Neapoli, Zvinglii Bucerique scriptis, et conversatione usus Iohannis Valesii ICti Hispani, qui in Germania puriorem Religionem edoctus erat, ipsemet nomen Christo dedit, et alios etiam, magno cum zelo, ab Idoloatria saeculi abducere sategit. Accusatus Romae, quod clandestinis coetibus contionaretur, amicorum, Deique inprimis favore, exivit ictum. Interim Neapoli discedens, Lucam pervenit, ubi Emanuelem Tremellium, Celsum martinengum, Paulum Lasicium, et Hieronymum Zanchium, eiusdem salutaris doctrinae notitiâ imbuit: a quibus plurimi post modum Lucensium conversi, in Helvetiam habitatum concesserunt, et ei vicinam Helvetiam. Cognitô adventu Pauli III. Lucâ, cum symmystis suis A. C. 1543. discessit, Bernardinô Ochinô, Generali Capucinorum, qui tum verae Religionis mirum amorem mentitus erat, itineris comite assumptô, Pervenit Tigurum, inde Basileam, postmodum Buceri suasu Argentorarum concessit, ubi publice Euangelium docuit. Hîc uxore ductâ, cum eruditionis eius fama longe lateque dimanaret, sub Eduardo VI. cuius tempore Papismô abolitô Euangelii lux denuo splendere coepit, Oxonium vocatus ibi, de Cena Domini, disputavit, A. C. 1549. cum eôdem tempore, Mart. Bucerus et Paul. Fagius Cantabrigiam essent invitati. Post Eduardi mortem, saevâ sed brevi Mariae tyrannide pulsis Orthodoxis, A. C. 1553. Argentinam rediit, hinc Tigurum honorifice vocatus. Interfuit postmodum Colloquio Possiaceno, A. C. 1561. coram Carolo IX. inter utriusque partis Theologos habito, et cum Theodoro Beza, Orthodoxiam egregie tuitus est. Scriptis magnô numerô et eruditione operibus inclitus, Obiit in Domino, A. C. 1562. cum in procinctu esset respondendi Iohanni Brentio, qui ipsum, et Bullingerum editô librô lacessiverat. Beza in Icon. Thuan. Hist. l. 3. Gesner. in Biblioth. Simler. in epitom. Item alius, cognomine Anglerius, Mediolanensis, Ferdinando Hispaniae Regi a consiliis fuit, A. C. 1502. Scripsit de Navigatione Oceani libros 30. paul. Iov. in elog. c. 124. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 12. Vasaeus, Chron. Hispan. c. 4. Verheiden, etc. ut plures alios omittam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.